SISTRUM

SISTRUM
SISTRUM
Instrumentum fuit Musicum, in Isidis sacris percuti solitum, oblongum, manubriatum in ima parte, cancellatum traiectis virgulis, et ut verbô dicatur, laminae ac praeterea nihil, definiente Pignoriô Comm. de Servis, qui proin virum doctum cum Crotalo id confundentem, ibidem refellit: cum hoc, si Eustathio credimus, fuerit vas e testa, ligno, aut aere quod manibus tanebatur, et collisium, sonitum edebat. Appuleius Isidem cum Sistro prolixius sic describit, Metam. l. 3. Dextra quidem, inquit, ferebat aeneum crepitaculum: cuius per angustam laminam, in modum balthei recurvatam, traiectae mediae paucae virgulae crispante brachiô tergeminos iactus, reddebat argutum sonum, Laevae vero cymbium dependebat aureum etc. Nempe aereum crepitaculum fuit concavum, ad tinnitum edendum; quod lamina incurvata in modum balthei non fecisset, nisi concava fuisset; crepitum enim atque sonorum illum tinnitum edebant illae paucae virgulae traiectae mediae, per eam Sistri laminam, quae pariter aereae erant atque in patentioribus laminae curvatae foraminibus volubiles, versatiles omninoque mobiles ad crepitum ciendum: Personabant autem solâ crispantis bracvhii iteratâ per aerem iactatione. Eius prima inventrix Isis, Aegypti Regina, et post obitum pro Numine incolis culta, fuisse perhibetur: Ita enim Isidor. in Orig. l. 3. Sistrum ab inventrice vocatum, (quasi Isidis instrumentum) Isis enim id genus invenisse probatur, ex Iuvendli Sat. 13. v. 93. Inde et hoc mulieres percutiunt, quia inventrix huius generis est mulier. Unde et apud Amazones Sistrô ad bellum feminarum exercitus vocabatur. Ubi quod de etymologia eius adfert, ineptum id, melius e Graeca voce σείςτρον, ἀπὸ τȏυ σείειν, a concutiendo, deducas. Ipsa hôc instrumentô Dea credebatur peierantes percutere et caecitate punire: Iuvenal. loc. cit.
Est alius metuens, ne crimen poena sequatur:
Hîc putat esse Deos, ac peierat: atque ita secum:
Decernat, quodcumque volet de corpore nostro
Isis, et iratô feriat mea lumina Sistrô;
Dummodo vel caecus teneam, quos abnego, nummos.
Quod inde factum, quia cum Isis inter alias Leges iustissimas, quas populis tulerat, peierantes oculorum caecitate multâslet, post mortem dein divinô cultu honorata, manente eadem apud Aegyptios
periurorum poenâ, Sistri a se inventi virtute id efficere existimata est Vide quoque Ovid. Ep. 1. e Ponto l. 1. v. 51. et seqq. Unde eius Sacerdotes ab omnibus timebantur, ut idem indigitaverat paulo ante v. 37.
Et quis ita est audax, ut limine cogat abire
Iactantes Phariâ tinnula Sistra manu.
Ubi Poeta, de Isidis sacris Romam translatis verba faciens, Sacerdotes eius maxime ex Insul. Alexandrina Pharo fuisse accersitos, qui Sistra ad barbarum illum sonitum edendum quaterent, innuit. Nempe Sistrum Isiacorum, ut Cymbalum Sacerdotum Matris Deûm, instrumentum fuit. Apuleius Metam. l. 11. Sacerdos appropinquat, dextrâ Sistrum praeferens. Virg. l. 8. Aen. v. 696.
----- ----- Patriô vocat agmina Sistrô.
Persius Sat. 5. v. 186.
----- ----- Cum Sistro lusca sacerdos.
Ubi Pseudocornutus, Sistrum, sinquit, Sacerdotes Isidis portant. Lusca autem ideo, quod nubiles deformes, cum maritos non invenerint, ad ministeria Deorum se conserant: Forma eius ovalis et manubriata, circa oras tintinnabula pendentia habens. Unde sonabile Sistrum Ovid. Metam. l. 9. v. 783. Turba Sistrata, Martiali l. 12. Epigr. 20. v. 19. materia illi aes, aurum, argentum. Apuleius l. 11. Aereis et argenteis imo vero aureis Sistris argutum tinnitum constrepentes. idem Britannicus docet, sed, qui cum Britannico ponunt ex argento quoque et auro Sistra, verba sunt Liceti, non ita sonora faciunt instrumenta argutô sonitu, propter metalli mollitiem; magis enim sonora sunt ex aere, quam ex argento vel auro, crepitacula. Quinetiam Sacerdotes Isidis, Deam circum ferentes impositam Asello, sicut aiunt Aesopus et Apuleius, pauperes erant, mendicantes et fures, ob inopiam, corradentes ab omnibus vel vilissima quaeque munuscula: quare non aurea vel argentae, sed aerea tantummodo, vilioris pretii, Sistra habuisse videntur. Mystica significatio Sistri in dextra Isidis, sinistrâ situlam seu cymbium tenendo, indigitatur Servio ad Aen. l. 8. v. 696. Isis est genius Aegypti, qui per Sistri motum, quod gerit in dextra, Nili arcessus significat, et recesus, per situlam, quam sinistrâ tenet, ostendit fluentiam omnium lacunarum: Isis autem linguâ Aegyptiorum est Terra. Ita in sacris inprimis Sistri usus frequens fuit: sed et in bellis adhibitum eoque Amazonas pro tuba, in expeditionibus, fuisse usas, ex Isidoro supra laudato Etymol. l. 2. c. 21. discimus; et confirmat id Sext. Propertius l. 3. Eleg. 10. v. 43.
Romanamque tubam crepitanti pellere Sistrô,
Baridos et contis rostra Liburna sequi.
Vide quoque Hadr. Turnebum Adversar. l. 26. c. 33. et Salmas. ad Vopisc. in Carino. c. 19. Eius figuram , cum aliis quibusdam crepitaculis, ex antiquis monumentis depromptam, exhibet Laur. Pignorius l. cit. ut et Fortun. Licetus de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 114. in Lucerna, in qua Isis sculpta est, cum Sistro in dextra manu, sitella seu vase aquâ pleno in sinistra et flore lilii in vertice. Vide eundem c. 122. seq. Cum crotalo tamen nonnumquam confunditur, de quo diximus supra. Coeterum de origina Sistri sic Rigaltius, Aegyptius Antistes Leo prodidit Alexandro (Magno scil.) mysteria, et de frumenti spicis, quas gestas Isis sive Ceres, factum fuisse dixit sistrum, quod est Isidis et Isiacorum gestamen, spicas vero succussas et collisas sive agitatas crispane brachiô, qualis editur concussione sisiri, Sonum edere, eiusmodi autem sonum alludere ad garritum hirundinis, cuius forman sumpsisse dicitur Isis etc. Vide eum Comm. ad ista Minucii, illic (i. e. in eo volumine, sive epistolâ ad matrem Alexander doctus ab Aegyptio Sacerdote praefato) facit de spicis Isidis sistrum ad hirundinem (h. e. hirundinum garritu querulam) ut et supra voce Isis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Sistrum — Sistrum in Hieroglyphen …   Deutsch Wikipedia

  • Sistrum — (ägypt. seschschet), Musikinstrument altägyptischer Frauen, das aus einem metallenen, in ovale Form gebogenen Reisen mit einem Stiel besteht. Mitten durch den Reisen gehen metallene Stäbe, die in Löchern leicht sich hin und her bewegen und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sistrum — Sis trum, [L., fr. Gr. ???, from ??? to shake.] (Mus.) An instrument consisting of a thin metal frame, through which passed a number of metal rods, and furnished with a handle by which it was shaken and made to rattle. It was peculiarly Egyptian …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Sistrum — (ägypt. Kemkem), von Isis erfundenes musikalisches Klapperinstrument der alten Ägyptier; es ist von dünnem Metall, länglich rund, oben gewölbt, unten etwas schmäler, in der Mitte hohl, der Breite nach von 4 Metallstäben durchschnitten u. mit… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sistrum — (grch. seistron), Rasselinstrument der alten Ägypter, beim Isisdienst gebraucht, ein Reif mit lose eingefügten Metallstäbchen [Abb. 1745] …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Sistrum — Sistrum, lat., musikalisches Instrument der Alten, aus Aegypten stammend, länglich runder, metallener Reif mit 4 metallenen Stäben u. einem Handgriff, gab geschwungen einen Ton, erscheint als Attribut der Isis …   Herders Conversations-Lexikon

  • sistrum — sìstrūm m <G sistrúma> DEFINICIJA glazb. pov. drvena udaraljka u obrednoj upotrebi kod starih Egipćana, kasnije i kod drugih naroda; preteča triangla ETIMOLOGIJA lat. ← grč. seȋstron ≃ seíein: tresti …   Hrvatski jezični portal

  • sistrum — [sis′trəm] n. pl. sistrums or sistra [sis′trə] [ME < L < Gr seistron < seiein, to shake < IE * tweisō < base * twei , to shake] a metal rattle or noisemaker consisting of a handle and a frame fitted with loosely held rods, jingled… …   English World dictionary

  • Sistrum — A sistrum (plural: sistrums, sistraCitation | year =1988 | editor last= Stein | editor first= Jess | title = The Random House College Dictionary | place =New York | publisher =Random House | edition=Revised | page=1230 | isbn =0 394 43500 1] ) is …   Wikipedia

  • sistrum — /sis treuhm/, n., pl. sistrums, sistra / treuh/. an ancient Egyptian percussion instrument consisting of a looped metal frame set in a handle and fitted with loose crossbars that rattle when shaken. [1350 1400; ME < L < Gk seîstron, deriv. of… …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”